CAELVM VI: MATRITI. A DIE XX AD DIEM XXVI MENSIS AUGUSTI ann. MMXVIII


CAELVM VI: MATRITI. A DIE XX AD DIEM XXVI MENSIS AVGVSTI ann. MMXVIII


Mysterium igitur Methodi linguarum novissimae totum in eo erit, ut per libellos quosdam artificiose constructos, in auctores VIA certa, brevis et amoena recludatur. (COMENIVS, Novissima linguarum methodus, anno 1648)

QVIBVS DESTINATVS CVRSVS?

1. Linguarum classicarum magistris (etiam munere destitutis).
2. Discipulis Philologiae Classicae.
3. Omnibus quorum interest Linguae Latinae studere per usum, quique rudimentis imbuti sunt
Morphologiae et Syntaxeos Latinae (duobus annis academicis confectis) atque vocabulis quae in Vocabulaire de base du Latin (ARELAB) continentur sive in enchiridio ”Lingua Latina per se illustrata. Familia Romana” (ab H. Orberg conscripto).

QVEM AD FINEM?

  • QVO peritiores loquendi fiant participes.
  • QVO penitius valeant textus legere et intellegere Latine.
  • QVO plura habeant in promptu subsidia ad linguam Latinam Latine docendam.

RATIONES DOCENDI ET GRADVS

  • Scholae omnino Latine tradentur a magistris in Lingua Latina docenda versatis et in lyceis et in Studiorum Vniversitatibus.
  • Cursus 40 horas complectetur + 10h in absentia (50 h omnino)
  • Greges 25 fere discipulorum. Participes in tres gradus pro peritia Linguae discribentur:
  • GRADVS A: IANVA
    • Tirones A1: Magistri et Linguae Latinae studiosi qui nondum experti sunt rationes Linguae Latinae per usum docendae. Multa monstrabuntur instrumenta et subsidia ad methodum Orbergianam necessaria (cap. I-X).
    • Tirones A2: Magistri et Linguae Latinae studiosi qui rationes linguae Latinae per usum docendae noverunt. Homines qui annis praeteritis gregi tironum 1 interfuerunt. Copia subsidiorum et facultates amplificabuntur ad methodum Orbergianam adhibendam (cap. XI-XX).
  • GRADVS B: ATRIVM. Magistri sive Linguae Latinae studiosi qui cupiunt Latine loqui et Latine docere Linguam Latinam in lyceis, methodo “Lingua Latina per se illustrata” adhibita.
    • Peritiores B1: Magistri Linguae Latinae et studiosi in lingua Latina iam versati qui annis praeteritis gradum A2 participarunt vel methodum, quae dicitur, vivam iam noverunt. Plerumque methodo Orbergiana adhibita multae eaeque diversae monstrabuntur rationes docendi et facultates exercebuntur Latine loquendi (cap. XVIII-XXVI).
    • Peritiores B2: Magistri Linguae Latinae atque studiosi in Lingua Latina iam versati qui annis praeteritis gradum B1 participarunt vel iamdiu Linguam Latinam per usum docuerunt. Eo nervis omnibus contendetur ut discipuli expedite Latine loquantur atque in litteras Latinas excutiendas ducantur (cap. XXVII-XXXIV).
  • GRADVS C: PALATIVM. Linguae Latinae studiosi qui Latine expedite loquuntur atque cupiunt argumenta ex operibus tam antiquis quam recentioribus excutere ac rimari
    • Humanistae C1: Tractabuntur editiones ab Orberg curatae (Sallustii, Ciceronis, Ovidii, cet).
  • Exercitationes scholae vocabulorum, probatissimis auctoribus adhibitis.
  • Exercitationes legendi/scribendi/loquendi/audiendi.
  • Exercitationes synonymorum/contrariorum, interrogatorum/responsorum, cet.
  • Exhortatio perpetua ad Linguam Latinam coram condiscipulis usurpandam, ludis etiam
  • interpositis.
  • Praelectio et explanatio Latina textuum scriptorum classicorum et recentiorum.

RERVM CONSPECTVS

Lunae die, 20 mensis Augusti

Ab hora 1PM: participes recipientur in sedem cursus atque subsidia distribuentur
14:30 – 15:30 h prandium
17:00 – 18:00 h Orationes studiis auspicandis
18:00 – 20:00 h Scholae aditiales
20:30 – 22:00 h Cena

A Martis die 21 ad Saturni diem 25

08:00 – 09:00 h Ientaculum
09:30 – 10:30 h Prima schola
10:30 – 11:30 h Secunda schola
11:30 – 12:00 h Intercapedo
12:00 – 13:00 h Tertia schola
13:00 – 14:00 h Quarta schola
14:30 – 15:30 h Prandium
16:30 – 18:00 h Repetitiones, sessiones didascalicae (Linguae exercitationes, seminaria, ludi scaenici, urbis lustrationes, cet.)
18:00 – 18:30 h Intercapedo
18:30 – 20:00 h Repetitiones, sessiones didascalicae (Linguae exercitationes, seminaria, ludi scaenici, urbis lustrationes, cet.)
20:30 – 22:00 h Cena

Solis die, 26 mensis Augusti

09:00 – 10:00 h Ientaculum
10:00 – 12:00 h Repetitiones
12:00 – 13:00 h Oratio et cursus Clausura

DE SEDE, DE NOMINIBVS DANDIS ET PRETIIS SOLVENDIS

Cursus habebitur in Colegio Mayor "Marqués de La Ensenada", apud Ciudad Universitaria (Av. Séneca, 18, 28040 Matriti), ad stationes traminis subterranei 6 ‘Moncloa’, raeda longa urbana 46.

Sunt ibi commoditates: aula magna, thermopolium, refectorium, bibliotheca, palaestra, scriptoria, conclave computatris instructum, campi corpori exercendo, paddle, piscina, loca communia aere temperato sunt praedita omnia. Rete omnium gentium ubique in promptu (WIFI). Raedas collocandi copia erit in via proxima.

PRETIA:

  • RATIO 1: cursus + hospitium in cubiculo privato balneo communi instructo + victus: 450 € per capita.
    • Pretium stipem, materies didascalicas et libros (180 €) complectitur et victum cotidianum 6 dierum et hospitium (aditus: Lunae die, exitus: Solis die. 270 €) atque usum totius deversorii apparatus. Potiones et alia subsiciva in thermopolio pretio constituto non continentur.
  • (*) Siquidem dies erunt postulati plures (unus dies ante cursum sive unus post eum), additamentum per diem (hospitium + victus) erit 45 € / dies additicius
  • RATIO 2: Cursus + hospitium in cubiculo balneo et duobus lectulis instructo + victus: 390 € per capita (180 € cursus + 210 € hospitium). Si particeps non indicaverit comitem in scheda nominis dandi, adsciscetur comes a moderatione cursus.
    • Si qui particeps voluerit cum coniuge deversari, licebit duplex cubiculum postulari, etiamsi coniunx cursui non interfuerit. Pretium cursus in duplici cubiculo + victus erit 390 € (CAELI participibus) aut 210 € (coniugibus quos non oportebit schedam complere).
    • Nomina coniugum/comitum (huc adde utrum CAELVM participent necne) erunt indicanda ad "ANNOTATIONES" in scheda nominis dandi.
  • (*) Siquidem dies erunt postulati plures (unus dies ante cursum sive unus post eum), additamentum per diem (hospitium + victus) erit 35 € / dies additicius
  • RATIO 3: Cursus + prandium: 220 € per capita Pretium stipem, materies didascalicas et libros (180 €) complectitur et prandium cotidianum 6 dierum (a Lunae die ad Saturni diem: 40 €). Quod quidem commendatur participibus haud deversantibus in Colegio, propterea quod tempore vespertino multacurantur agenda.
  • RATIO 4: Tantum cursus: 180 € per capita. Pretium stipem, materies didascalicas et libros complectitur

Ante Non. Iun. a. MMXVIII (5/06/2018) nomen erit dandum, SCHEDA ON LINE ad hoc implenda, stips 180 € invehenda in computum inferius significatum. Pecunia ad hospitium adtinens (270 vel 210 €) vel ad prandium (40 €) erit solvenda ante Non. Iul. (7/07/2018)
Ordine nominis dandi semper servato, accipientur participes numero usque ad 150 (e quo numero 25 loca praeoccupabuntur peregrinis participibus).

INDICIA ARGENTARIA:

Mensa Argentaria: BANKIA
Auctor: Asociación Cultura Clásica
IBAN: ES42 2038 3558 3860 0012 3526
Ratio: “participis nomen et praenomen + Caelum 2018”

PEREGRE: BANKIA
BIC (SWIFT): CAHMESMMXXX
IBAN: ES42 2038 3558 3860 0012 3526

MAGISTRI

  • PhDrx. Aloisia AGUILAR, Hispana, Collegium Latinitatis
  • Iustus BAILEY, Americanus, Indwelling Language
  • Robertus CARFAGNI, Italus, Schola Latina
  • David GONZÁLEZ, Hispanus, Collegium Latinitatis
  • Casparius PORTON, Batavus, Addisco Onderwijs
  • Leonardus ROSA Ramos, Brasilianus, Vniversitas Salesiana (Roma)
  • PhDr. Franciscus SOLANO, Hispanus, IES Maciá Abela, Crevillente (Alicante)
  • PhDr. Georgius TÁRREGA, Hispanus, Collegium Latinitatis

CONSILIVM SCIENTIFICVM

  • Prof. Dr. Michael von Albrecht, Vniversitas Studiorum Heidelbergensis, Germania.
  • Рrоf. Dr. Antonio Cascón Dorado. Decanus Philosophiae Facultatis, Vniversitas Studiorum Autonoma Matritensis, Hispania.
  • Рrof. Dr. Vісеntе Сrіѕtóbаl, Philologia Classica, Vnіvеrѕіtas Studiorum Соmрlutеnѕis, Hispania.
  • Prof. Dr. Cristóbal Macías, Philologia Classica, Vniversitas Studiorum Malacitana, Hispania.
  • Prof. Dr. José María Maestre, Praefectus Philologiae Classicae, Vniversitas Studiorum Gaditana; Praeses Consilii Studiorum Humanisticorum, Hispania.
  • Prof. Dr. Tuomo Pekkanen, Vniversitas Studiorum Jyväskylä, Finnia.
  • Prof. Drx. Sandra Ramos Maldonado, Philologia Classica, Vniversitas Studiorum Gaditana, Hispania.
  • Prof. Dr. Jesús de la Villa Polo, Philologia Classica, Vniversitas Studiorum Autonoma Matritensis, Praeses Societatis Hispanicae Studiorum Classicorum (SEEC), Hispania.

MODERATORES

MODERANTVR:

Asociación Cultura Clásica

Vicerrectorado de Extensión Universitaria de la Universidad de Málaga

FAVENT:

Collegium Latinitatis

Circuli Latini Hispanici

Sociedad Española de Estudios Clásicos (SEEC)

DIPLOMATA

Vicerrectorado de Extensión Universitaria ex Vniversitate St. Malacitana suppeditabit omnibus cursum participantibus DIPLOMA quod 50 horas complectitur itemque discipuli Vniversitatis, qui nomen dederint, duobus creditis honorabuntur ex rationibus studiorum iuxta praecepta studiis computandis Vniversitatis Malacitanae.

PLVRA INDICIA

Mail: caelum.culturaclasica@gmail.com / Tel: (+34) 609 918191 (vesperi)

 

Praeconium Caelum 2018 by Antonio G. Amador on Scribd